|
|
6 Inter haec Scythae per Euxinum navigantes Histrum ingressi multa gravia in solo Romano fecerunt. quibus compertis Gallienus Cleodamum et Athenaeum Byzantios instaurandis urbibus muniendisque praefecit, pugnatumque est circa Pontum, et a Byzantiis ducibus victi sunt barbari. 7 Veneriano item duce navali bello Gothi superati sunt, cum ipse Venerianus militari periit morte. 8 atque inde Cyzicum et Asiam, deinceps Achaiam omnem vastaverunt et ab Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum temporum, victi sunt. unde pulsi per Epirum, Macedoniam, Boeotiam pervagati sunt. 9 Gallienus interea vix excitatus publicis malis Gothis vagantibus per Illyricum occurrit et fortuito plurimos interemit. quo comperto Scythae facta carragine per montem Gessacem fugere sunt conati. p4610 omnes inde Scythas Marcianus varia bellorum fortuna . . . . . . quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt.
|