condemned – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      46 Results   1 Domain
  46 Hits penelope.uchicago.edu  
3 He was the first, moreover, to devise the following means of punishment: after erecting a huge post, •180 feet high, and binding condemned criminals on it from top to bottom, he built a fire at its base, and so burned some of them and killed the others by the smoke, the pain, and even by the fright.
1 Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa exstant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia. 2 nam primum milites qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant, in crucem sustulit. 3 primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum13 et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. 4 idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. 5 idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites, dicens maius exemplum esse p240viventis14 miserabiliter criminosi quam occisi. 6 cum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et cum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non exstabat, dicens evenire potuisse ut essent insidiae, ac periret Romani imperii reverentia. 7 et cum ingens seditio in exercitu15 orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait, "Percutite," inquit, "me, si audetis, et corruptae disciplinae facinus addite". 8 tunc conquiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse16 non timuit. 9 quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab Antonino absente peterent; si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos qui contra fas vicerant.