convinced that – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      10 Results   4 Domains
  6 Hits penelope.uchicago.edu  
For my own part, I am convinced that nothing so deep can be found that your thoughts cannot easily grasp it; 2 and I have written you my views upon public affairs, not because I thought more highly than is proper of my own counsel and my own ability, but because it seemed to me that during the toil of war, amid battles, victories and the duties of a commander, you ought to be reminded of the interests of our city.
Sed quoniam Cn. Pompeius, aut animi pravitate aut quia nihil eo maluit quod tibi obesset, ita p466lapsus est ut hostibus tela in manus iaceret, quibus ille rebus rem publicam conturbavit, eisdem tibi restituendum est. 2 Primum omnium summam potestatem moderandi de vectigalibus, sumptibus, iudiciis senatoribus paucis tradidit, plebem Romanam, quoius antea summa potestas erat, ne aequeis quidem legibus in servitute reliquit. 3 Iudicia tametsi, sicut antea, tribus ordinibus tradita sunt, tamen idem illi factiosi regunt, dant, adimunt quae lubet,4 innocentis circumveniunt, suos ad honorem extollunt. 4 Non facinus, non probrum aut flagitium obstat, quo minus magistratus capiant. Quos commodum est trahunt, rapiunt; postremo tamquam urbe capta libidine ac licentia sua pro legibus utuntur. 5 Ac me quidem mediocris dolor angeret, si virtute partam victoriam more suo per servitium exercerent. 6 Sed homines inertissimi, quorum omnis vis virtusque in lingua sita est, forte atque alterius socordia dominationem oblatam insolentes agitant. 7 Nam quae5 seditio aut dissensio civilis tot tam illustris familias ab stirpe evertit? Aut quorum umquam in victoria animus tam praeceps tamque immoderatus fuit?