dining – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      25 Results   3 Domains
  21 Hits penelope.uchicago.edu  
Since, therefore, the area it occupies would not in such case contain the number to be accommodated, it became absolutely necessary to gain in height that which could not be obtained on the plan. Thus by means of stone piers or walls of burnt bricks or unsquared stones, which were tied together by the timbers of the several floors, they obtained in the upper story excellent dining rooms.
14. at rex ipse de sua domo remigibus et militibus sine ullo sciente quae opus essent imperaret. itaque post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata classe profecti sunt uti id regnum occuparent. tum Artemisiae cum esset id renuntiatum, in eo portu abstrusam classem celatis remigibus et epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse iussit. cum autem Rhodii ornata classe in portum maiorem exposuissent, plausum iussit ab muro his dare pollicerique se oppidum tradituros. qui cum penetravissent intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in pelagus eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in maiorem. expositis autem militibus classem Rhodiorum inanem abduxit in altum. ita Rhodii non habentes quo se reciperent, in medio conclusi in ipso foro sunt trucidati.