dislodged – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      10 Results   1 Domain
  10 Hits penelope.uchicago.edu  
On seeing this the legionary troops came to an abrupt halt, while the cavalry, few as they were, nevertheless displayed the utmost gallantry in charging against such vast numbers. An incredible thing took place: less than thirty Gallic cavalry dislodged two thousand Moorish cavalry and drove them to take refuge in the town.
Itaque castra cum movere vellet, subito ex oppido erupit multitudo atque equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit, qui erat missus a Iuba ad stipendium accipiendum, castraque, unde Caesar egressus iter facere coeperat, occupant et eius agmen p154extremum insequi coeperunt. Quae res eum animadversa esset, subito legionarii consistunt et equites, quamquam erant pauci, tamen contra tantam multitudinem audacissime concurrunt. Accidit res incredibilis, ut equites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerent fugarentque in oppidum. Postquam repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter constitutum ire contendit. Quod cum saepius facerent et modo insequerentur, modo rursus ab equitibus in oppidum repellerentur, cohortibus paucis ex veteranis quas secum habebat in extremo agmine collocatis et parte equitatus iter leniter cum reliquis facere coepit. Ita quanto longius ab oppido discedebatur, tanto tardiores ad insequendum erant Numidae. Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes venire, polliceri frumentum paratosque esse quae imperasset facere. Itaque eo die castra posuit ad oppidum Ruspinam.