escaped – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      32 Results   1 Domain
  32 Hits penelope.uchicago.edu  
5 In his youth, they say, he tried to wrest the empire from Pius too, but through his father, a righteous and worthy man, he escaped detection in this attempt to seize the throne, though he continued to be suspected by Pius' generals.
4 Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium3 conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen4 imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum p234imperatorem. 5 denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum. 6 Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. 7 ex epistula Veri: "Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam5 sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim observari iubeas. 8 omnia ei nostra displicent,6 opes non mediocres parat, litteras nostras ridet. te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. vide quid agendum sit. 9 ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas,7 cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident." 2