from among – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      10 Results   1 Domain
  10 Hits penelope.uchicago.edu  
From among their number Caesar chose certain more distinguished members, gave them letters for their fellow citizens, and so dismissed them, exhorting them to raise a force for the defence of themselves and their people, and not to submit passively to the dictates of their foes and opponents.
Scipio interim paulisper, ut antea dixi, in eo loco commoratus, ut quasi despexisse Caesarem videretur, paulatim reducit suas copias in castra et contione advocata de terrore suo desperatione exercitus Caesaris facit verba et cohortatus suos victoriam propriam se eis brevi daturum pollicetur. Caesar iubet milites rursus ad opus redire et per causam munitionum tirones in labore defatigare non intermittit. Interim Numidae Gaetulique diffugere cotidie ex castris Scipionis et partim in regnum se conferre, partim, quod ipsi maioresque eorum beneficio C. Mari usi fasten Caesaremque eius adfinem esse p196audiebant, in eius castra perfugere catervatim non intermittunt. Quorum ex numero electis hominibus inlustrioribus et litteris ad suos civis datis cohortatus uti Manu facta se suosque defenderent, ne suis inimicis adversariisque dicto audientes essent, mittit.