incentives – Latin Translation – Keybot Dictionary
TTN Translation Network
TTN
TTN
Login
Deutsch
Français
Source Languages
Target Languages
Select
Select
Keybot
24
Results
3
Domains
penelope.uchicago.edu
Show text
Show cached source
Open source URL
2 For in the first place he is said to have removed the
incentives
to indolence by an edict that no one should sell bread or any other cooked food within the camp, that sutlers should not attend the army, and that no private soldier should have a slave or a pack animal in the camp or on the march; and he set a strict limit on other practices of the kind.
Compare text pages
Compare HTM pages
Open source URL
Open target URL
Define
penelope.uchicago.edu
as primary domain
Igitur in eo colle, quem transvorso itinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit, elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. Ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos conlocat. 2 Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant; cum eis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli60 melioribus manum consererent; 3 proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere; illum diem aut omnis p240labores et victorias confirmaturum aut maxumarum aerumnarum initium fore. 4 Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere benifici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro61 cuiusque ingenio pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare; cum interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu conspicatur.62 Primo dubius quidnam insolita facies ostenderet — 5 nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati — dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. 6 Ibi commutatis ordinibus in dextro63 latere, quod proxumum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit; inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transvorsis principiis in planum deducit.