|
|
He also established smithies, took steps to ensure a plentiful supply of arrows and missile-weapons, cast leaden bullets, collected stakes, and sent couriers with despatches to Sicily bidding them build up for his use stocks of hurdles and timber for battering-rams — timber was scarce in Africa — and in addition send him iron and lead.
|
|
|
Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, p174quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe, Gallorum, Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare uti, si posset, eadem ratione qua adversarii levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityreis, Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias — audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat appropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere; cuius copiae legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur — officinasmuch as ferrarias instruere, sagittas telaque ut fierent complura curare, glandis fundere, sudis comparare, litteras in Siciliam nuntios que mittere, ut sibi cratis materiemque congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum, plumbum mitteretur. Etiam animum advertebat frumento se in Africa nisi importaticio uti non posse: priore anno enim propter adversariorum dilectus, quod stipendiarii aratores milites essent facti, messem non esse factam; praeterea ex omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae p176ipsi suis praesidiis tueri poterant reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac vastatos esse.
|