many of them – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      12 Results   1 Domain
  12 Hits penelope.uchicago.edu  
And lastly, he said, no rebels had succeeded in overcoming either Augustus, or Trajan, or Hadrian, or his own father, and, although there had been many of them, they had been killed either against the wishes or without the knowledge of those emperors.
1 caput eius ad Antoninum cum delatum esset, ille non exsultavit,º non elatus est, sed etiam doluit ereptam sibi esse occasionem misericordiae, cum diceret se vivum illum voluisse capere, ut illi exprobraret beneficia sua eumque servaret. 2 denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum, quod tam mitis esset in hostem suum eiusque liberos et adfectus atque omnes quos conscios tyrannidis repperisset, addente illo qui reprehendebat "Quid si ille vicisset?" dixisse dicitur "Non sic deos coluimus nec sic vivimus, ut ille nos vinceret". 3 enumeravit deinde omnes principes qui occisi essent habuisse causas quibus mererentur occidi, nec quemquam facile bonum vel victum a tyranno vel occisum, 4 dicens meruisse Neronem, debuisse Caligulam, Othonem et Vitellium nec imperare voluisse. p2505 etiam22 de Galba23 paria sentiebat, cum diceret in imperatore avaritiam esse acerbissimum malum. 6 denique non Augustum, non Traianum, non Hadrianum, non patrem suum a rebellibus potuisse superari, cum et multi fuerint et ipsis vel invitis vel insciis exstincti. 7 ipse autem Antoninus a senatu petiit ne graviter in conscios defectionis animadverteretur, eo ipso tempore quo rogavit ne quis senator temporibus suis capitali supplicio adficeretur, quod illi maximum amorem conciliavit. 8 denique paucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit. 9