minded – Latin Translation – Keybot Dictionary
TTN Translation Network
TTN
TTN
Login
Deutsch
Français
Source Languages
Target Languages
Select
Select
Keybot
11
Results
3
Domains
8 Hits
penelope.uchicago.edu
Show text
Show cached source
Open source URL
Caesar therefore was
minded
to strike camp; and while he was doing so a large body of men suddenly sallied forth from the town, and were reinforced simultaneously, as it chanced, by some cavalry sent by Juba to collect their pay: they seized Caesar's camp, which he had just quitted to begin his march, p155and began to pursue his rearguard.
Compare text pages
Compare HTM pages
Open source URL
Open target URL
Define
penelope.uchicago.edu
as primary domain
Itaque castra cum movere vellet, subito ex oppido erupit multitudo atque equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit, qui erat missus a Iuba ad stipendium accipiendum, castraque, unde Caesar egressus iter facere coeperat, occupant et eius agmen p154extremum insequi coeperunt. Quae res eum animadversa esset, subito legionarii consistunt et equites, quamquam erant pauci, tamen contra tantam multitudinem audacissime concurrunt. Accidit res incredibilis, ut equites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerent fugarentque in oppidum. Postquam repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter constitutum ire contendit. Quod cum saepius facerent et modo insequerentur, modo rursus ab equitibus in oppidum repellerentur, cohortibus paucis ex veteranis quas secum habebat in extremo agmine collocatis et parte equitatus iter leniter cum reliquis facere coepit. Ita quanto longius ab oppido discedebatur, tanto tardiores ad insequendum erant Numidae. Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes venire, polliceri frumentum paratosque esse quae imperasset facere. Itaque eo die castra posuit ad oppidum Ruspinam.