put on – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      56 Results   2 Domains
  54 Hits penelope.uchicago.edu  
With these added to his warships, and his fleet thereby numerically increased, he put on board some veteran troops, of which he had an abundant supply from all the legions — they had been on the sick list and had been left behind at Brundisium when the army was being shipped to Greece — and so set out for Illyricum.
Vatinius Brundisi cum esset, cognitis rebus quae gestae erant in Illyrico, cum crebris litteris Cornifici ad auxilium provinciae ferendum evocaretur et M. Octavium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus p82copiis per barbaros, etsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animum sequebatur, tamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis. Nam cum ipse paucas in portu navis longas haberet, litteras in Achaiam ad Q. Calenum misit, uti sibi classem mitteret. Quod cum tardius fieret quam periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octavi non poterant, navibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra imposuit. His adiunctis navibus longis et numero classis aucto militibus veteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas civitates, quae defecerant Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentis in suo consilio praetervehebatur nec sibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octavium persequeretur. Hunc oppugnantem Epidaurum terra marique, ubi nostrum erat praesidium, adventu suo discedere ab oppugnatione coegit praesidiumque nostrum recepit.