ravaged – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      11 Results   1 Domain
  11 Hits penelope.uchicago.edu  
He warned the king and begged him with tears that he should at last take thought for himself, his children, and the people of Numidia who had served him so faithfully. He reminded him that they had been worsted in every battle, that his country had been ravaged, many of his subjects killed or taken prisoners, and the resources of the kingdom drained.
Interim Iugurtha postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitatis quae ab se defecerant formidine aut ostentando praemia affectare, communire suos locos; arma, tela aliaque quae spe pacis amiserat reficere aut commercari, servitia Romanorum allicere et eos ipsos qui in praesidiis p278erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant. Nam volgus, uti plerumque solet et maxume Numidarum, ingenio mobili seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. Dein compositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat. 3 º Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant. Eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant. Postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur. 4 Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.