replied that – Latin Translation – Keybot Dictionary
TTN Translation Network
TTN
TTN
Login
Deutsch
Français
Source Languages
Target Languages
Select
Select
Keybot
11
Results
1
Domain
11 Hits
penelope.uchicago.edu
Show text
Show cached source
Open source URL
After Metellus had made this and other similar remarks without shaking Marius' resolution, he at last
replied that
as soon as the business of the state allowed he would do what he asked. 4 Later, when Marius often repeated the same request, Metellus is said to have rejoined: "Don't be in a hurry to go to Rome; it will be soon enough for you to be a candidate when my son becomes one."
Compare text pages
Compare HTM pages
Open source URL
Open target URL
Define
penelope.uchicago.edu
as primary domain
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens novas res p284cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum; 2 denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum94 acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto superaverant. 3 Ex quo illi gloria opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur. 4 Cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur. 5 Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos per quos iuravisset, monere ne praemia Metelli in pestem convorteret. Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari; proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.