study of – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      17 Results   6 Domains
  12 Hits penelope.uchicago.edu  
1 The study of Grammar was not even pursued at Rome in early days, still less held in any esteem; and naturally enough, since the state was then still uncultivated and given to war, and had as yet little leisure for liberal pursuits.
1 Grammatica Romae ne in usu quidem olim, nedum in honore ullo erat, rudi scilicet ac bellicosa etiam tum civitate, necdum magnopere liberalibus disciplinis vacante. Initium quoque eius mediocre exstitit, siquidem antiquissimi doctorum, qui iidem1 et poetae et semigraeci erant (Livium et Ennium dico, quos utraque lingua domi forisque docuisse adnotatum est) nihil amplius quam Graecos interpretabantur, aut si quid ipsi Latine composuissent praelegebant. Nam quod nonnulli tradunt duos libros "De Litteris Syllabisque," item "De Metris" ab eodem Ennio editos, iure arguit L. Cotta non poetae sed posterioris Ennii esse, cuius etiam "De Augurandi Disciplina" volumina ferantur.