|
|
For example, he successfully stormed several mountain strongholds, the commanding position of which prompted their occupants to carry on a predatory warfare, and presented his troops with the resulting p79booty; which, paltry though it was, was none the less welcome — considering the very meagre prospects of the province — especially since it was the prize of valour.
|
|
|
Sub idem tempus in Illyrico est incommodum acceptum, quae provincia superioribus mensibus retenta non tantum sine ignominia sed etiam cum laude erat. Namque eo missus aestate cum duabus legionibus Q. Cornificius, Caesaris quaestor, pro praetore, quamquam erat provincia minime copiosa ad exercitus alendos et finitimo bello ac dissensionibus confecta et vastata, tamen prudentia ac diligentia sua, quod magnam curam suscipiebat ne quo temere progrederetur, et recepit et defendit. Namque et castella complura locis editis posita, quorum opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum inferendum, expugnavit p78eaque praeda milites donavit, quae etsi erat tenuis, tamen in tanta provinciae desperatione erat grata, praesertim virtute parta, et cum Octavius ex fuga Pharsalici proeli magna classe in illum se sinum contulisset, paucis navibus Iadertinorum, quorum semper in rem publicam singulare constiterat officium, dispersis Octavianis navibus erat potitus, ut vel classe dimicare posset adiunctis captivis navibus sociorum. Cum diversissima parte orbis terrarum Cn. Pompeium Caesar victor sequeretur complurisque adversarios in Illyricum propter Macedoniae propinquitatem se reliquiis ex fuga collectis contulisse audiret, litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus tironum, quae nuper erant conscriptae, proficisceretur in Illyricum coniunctisque copiis cum Q. Cornificio, si quod periculum provinciae inferretur, depelleret; sin ea non magnis copiis tuta esse posset, in Macedoniam legiones adduceret. Omnem enim illam partem regionemque vivo Cn. Pompeio bellum instauraturam esse credebat.
|