that point – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      13 Results   3 Domains
  11 Hits penelope.uchicago.edu  
When Marius perceived all this (for he was in charge at that point) he purposely slackened his efforts and feigned discouragement, allowing the Numidians to witness their king's battle undisturbed. 6 When their attention was thus riveted upon their countrymen, he suddenly assaulted the wall with the utmost violence.
Postquam haec atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret. 4 Ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire, satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. Is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. Quae p274res Marium cum pro honore quem affectabat tum contra Metellum vehementer accenderat. 5 Ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret, milites quibus in hibernis praeerat laxiore imperio quam antea habere, apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet. 6 Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris corruperant et animo cupienti nihil satis festinatur.