to begin with – Latin Translation – Keybot Dictionary
TTN Translation Network
TTN
TTN
Login
Deutsch
Français
Source Languages
Target Languages
Select
Select
Keybot
11
Results
1
Domain
11 Hits
penelope.uchicago.edu
Show text
Show cached source
Open source URL
2
To begin with
, he gave a few senators the absolute power of regulating the revenues, the expenditures and the courts, leaving the commons of Rome, who once held the supreme power, in slavery, under laws which are not even alike for all.
Compare text pages
Compare HTM pages
Open source URL
Open target URL
Define
penelope.uchicago.edu
as primary domain
L. Sulla, cui omnia in victoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio hostium partis suas muniri intellegebat, tamen paucis interfectis ceteros p468beneficio quam metu retinere maluit. 2 At hercule a M. Catone,6 L. Domitio, ceterisque eiusdem factionis quadraginta senatores, multi praeterea cum spe bona adulescentes sicutei hostiae mactati sunt, quom interea importunissuma genera hominum tot miserorum civium sanguine satiari nequiere;7 non orbi liberi, non parentes exacta aetate, non luctus, gemitus virorum mulierum immanem eorum animum inflexit, quein acerbius in dies male faciundo ac dicundo dignitate alios, alios civitate eversum irent. 3 Nam quid ego de te dicam? cuius contumeliam homines ignavissimi vita sua commutare volunt, si liceat. Neque illis tantae voluptati est, tametsi insperantibus accidit, dominatio quanto maerori tua dignitas; quein optatius habent ex tua calamitate periculum libertatis facere, quam per te populi Romani imperium maximum ex magno fieri. 4 Quo magis tibi etiam atque etiam animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias communiasque. 5 Mihi quidem quae mens suppetit eloqui non dubitabo. Ceterum tuei erit ingenii probare, quae vera atque utilia factu putes.