two men – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      17 Results   1 Domain
  17 Hits penelope.uchicago.edu  
And so, thrown into no little panic as a result of his forbearance, they chose from the Gaetulians two men whom they considered to be the staunchest supporters of their cause; and after offering them large rewards and making them generous promises, sent them in the guise of deserters on a spying mission into Caesar's camp.
Quibus rebus Scipio quique cum eo essent comites mirari et requirere: C. Caesarem, qui ultro consuesset p200bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur. Itaque ex eius patientia in magnum timorem coniecti ex Gaetulis duos quos arbitrabantur suis rebus amicissimos magnis praemiis pollicitationibus propositis pro perfugis speculandi gratia in castra Caesaris mittunt. Qui simul ad eum sunt deducti, petierunt ut sibi liceret verba sine periculo proloqui. Potestate facta, 'Saepenumero,' inquiunt, 'imperator, complures Gaetuli, qui sumus clientes C. Mari, et propemodum omnes cives Romani qui sunt in legione IIII. et VII., ad te voluimus in tuaque praesidia confugere; sed custodiis equitum Numidarum quo id sine periculo minus faceremus impediebamur. Nunc data facultate ad te cupidissime venimus, pro speculatoribus missi ab Scipione ut perspiceremus num quae fossae aut insidiae elephantis ante castra portasque valli factae essent, simulque consilia vestra contra easdem bestias comparationemque pugnae cognosceremus atque eis renuntiaremus.' Qui collaudati a Caesarian stipendioque donati ad reliquos perfuges deducuntur. Quorum orationem celeriter veritas comprobavit: namque postero die ex legionibus eis quas Gaetuli nominarunt milites legionarii complures ab Scipione in castra Caesaris perfugerunt.