weaker – Latin Translation – Keybot Dictionary

Spacer TTN Translation Network TTN TTN Login Deutsch Français Spacer Help
Source Languages Target Languages
Keybot      12 Results   2 Domains
  tagthing.io  
Then rouse the Christian princes who for false reasons pretend that they cannot go to help of the Holy Land because of wars they have on hand with their neighbours. The real reason that prevents them is that in making war on their smaller neighbours they find quicker profit and weaker resistance.
Vestra enim interest, sancte Pater, hoc facere qui paganorum feritatem, Christianorum culpis exigentibus, in Christianos seuientem aspicitis et Christianorum terminos arctari indies, quantumque vestre sanctitatis memorie derogat si (quod absit) Ecclesia in aliqua sui parte vestris temporibus patiatur eclipsim aut Scandalum, vos videritis. Excitet igitur Christianos Principes qui non causam vt causam ponentes se fingunt in subsidium terre sancte propter guerras quas habent cum proximis ire non posse. Cuius inpedimenti Causa est verior quod in Minoribus proximis debellandis vtilitas proprior et resistencia debilior estimantur. Set quam leto corde dictus dominus Rex noster et Nos si Rex Anglorum nos is pace dimitteret illus iremus qui nichil ignorat satis novit. Quod Christi vicario totique Christianitati ostendimus et testamur.